- MARTII Fratres
- MARTII Fratresquorum responsa fatidica habebantur, memorantur Servio n l. 6. Aen. Virg. v. 72. qui postquam recitavit historiam de Sibyllinis libris, a Tarquinio emptis, addit: Qui libri in templo Apollinis servabantur: nec ipsi tantum, sed Martiorum, et Bygois Nymphae, quae artem scripserat fulgaritarum arborum, apud Tuscos. Imo in templo Iovis Capitolini, ubi servati sunt usque ad Capitolii conflagrationem, quae Sullanis temporibus contigit. Salmas. ad Solin. p. 78. Vide eundem p. 80. ubi Sibyllam nomen proprium mulieris fatidicae ita fuisse, apud Graecos, ut viri Meiampodem, et apud Romanos, Martium, docet ex Plinio l. 7. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.